monumenta.ch > Plinius > sectio 178

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 178
{LXVII} cetero spinae adnectitur, spina lumbis, ossea, sed tereti structura, per mediae foramina a cerebro medulla descendente. eandem esse ei naturam quam cerebro colligunt, quoniam praetenui eius membrana modo incisa statim expiretur. quibus longa crura, his longa et colla, item aquaticis quamvis brevia crura habentibus, simili modo uncos ungues.